ultimo septem dierum spatio copiae Americanae ex urbibus Chaldaeis, cum essent itinera, ignes et clamores "discede, America, discede!" et "America discedit! Bagdad victor est!" affirmantes, discesserunt.
propter foedus, quod, de praesentia copiarum Novembro MMVIII conceptum, Americanos postulavit ut se urbibus, oppidis, vicis Kalendis Iulii MMIX reciperent, discesserunt. hoc foedus praeterea omnes copias Americanas poposcit ut Kalendis Ianuarii MMXI omnes fines Chaldaeos, etiam aquam spatiaque aetheris, relinquerent. quod et, Bagdadi potestatem gerendi res militares Americanas faciens, dicit quid Americanis de economia educationeque Mesopotamiae faciendum sit.
alia valla Americana in urbibus Chaldaeis tradita, alia delata. centurio Andrew Roher, dum, in via negotii mediae Bagdadis stans, parvum vallum delatum videt, "volunt omnia," inquit,"signa delere." Americani quidem se ad castra lignea (noli, o lector, 'valla' vocare), quae extra urbes sunt, moverunt.
quae denique mostrant Chaldaeos, cum, Americanis plus sex annos regentibus, multo auxilio Americano egeant, patriam suam tandem gerere.
ego penso Americanos se rus sex post annis sero movisse. iam anno MMIII, apud scripta nomine "Chaldaei Mesopotamiam Gerant", monui ut Chaldaeis potestatem traderent: quos sinerent administrationem creare, copias viis urbium motas, vetitas aedificia tueri, ad valla deserta moverent.
mora longa Americae Americanos, milibus mortuis, centenis billionum dollarum vastatis, rebus reipublicae Americanae laesis, multum laesit. adaequare res Americanas viis Chaldaeorum, qui in urbibus habitant, animos pares, qui post IX/XI aderant, delevit. nec diutius sensimus nos iunctos stare. erat autem divisio sententiarum pessima ferocissimaque quae ex tempore belli Indochinae Orientis umquam acciderat.
sed erat aliquid peius. urbes Chaldaeas occupare nos modo immenso territoque diu percutiet. urbes Chaldaeas gerere potissimum, fide Georgii V. Bush abrogata, effecit ut vir rerum civilium liberalissimus umquam, cum tantum favorem haberet, praesidens creatus sit. quidem primum dimium primi anni significat eum mutationes principales de relationibus, quae inter administrationem societatemque sunt, creare velle. veri simile est Americanos sic multas decadas pro erratis in Mesopotamia factis passuros.
quo modo occupatio Chaldaeos adfecit? Ernestus Londonius, apud scripta Vashington Post, notat copias Americanas duo rogare: quo modo copiae Chaldaeae, Americanis egressis se gerant? usane sit sapienter vitis pecuniaque ut administrationem Chaldaeam veram crearet administratio Americana?
sum pessimistus, quia Mesopotamia patria historice violenta, sed dictaturam Stalinistam Saddam Hussein relinquens, locus plenus corruptionis, intentionis, odii, cupidinis ulciscendi, est. quae cum copiae Americanae praesentia sex annorum in tempus cohibere possent, fatum tamen patriae vix melius fiet.
multi quidem Chaldaei consentiunt. "Americanis egressis," inquit quidam centurio Chaldaeus,"omnia rapientur quod nemo spectabit." "erit certo," providet quidam interpretator Chaldaeus,"civile bellum." omnes nuntia spei reconciliationisque plena pecunia Americanorum, qui vectigalia solvunt, facta, neglegunt. "nunc Mesopotamia est infantis instar, nam gente eget quae curet,"dicit princeps concilii vecini salutis. quĂdam legislator religionis Shiae, nomine Qassim Daoud, palam copias Americanas rogat ut sub annum MMXX an MMXXV maneant.
copiis tamen certo discedentibus, provideo personas operae ingentis Americanae, celeriter delatae, defectae, oblituras. Chaldaei enim male quaestiones tales sicut terrorismum, intentiones Sunnas Shiasque, autonomiam Kurdam, cupidines Islamistas, Christianos evanentes, molem Ninevae fragilem, formulam oleum methanumque extrahendi antiquam tractabunt. pugnis sectionum regredientibus, fieri potest ut sit bellum civile. testimonium praesens significat Chaldaeos ne res quidem militares carissimas, ab Americanis datas, sustinere posse.
ego cum Americanus sim, dicam: sit tibi, Mesopotamiae, bonum fatum. vale, occupatio Americana urbium! vale, spectare economiam! vale, anxietas relationum nationum! vale, moles Ninevae! vale, rationem terroristorum victimarumque suarum reddere debere!
per ironiam, cum occupatio urbium Chaldaearum Civitates Sociatas multum diuque laesisset, veri simile est eam Mespotamiae haud multum inque tempus usui futuram. tandem vastare res denique terminat.