|
||||||||||||
|
||||||||||||
bellum Orientis Medii frigidum
a Daniel Pipes http://www.danielpipes.org/7659/bellum-orientis-medii-frigidum translatio textus pristini: The Middle Eastern Cold War
ut Oriens Medius saeculo vicesimo primo intellegatur, bellum frigidum putandum est. sic in studio, nomine 'Bellum Regionis Frigidum Crescit', argumentant Yigal Carmon et tres colegarum suorum Instituti Investigandi Prelum Orientis Medii.
bellum frigidum, apud dictionarium Marriam Webster, 'certamen propter ideologias diversas, sine aut proeliis levibus aut vulgo hospitiis ruptis' est. cuius tres partes nota: ideologias diversas, nulla proelia, hospitia non rupta. olim, ut omnes scimus, erat inter Civitates Confoederatas et Unionem Sovieticam bellum frigidum. quod ex anno MCMXLV ad annum MCMXCI diu totum per mundum duravit. secundum autem exemplum notum est bellum frigidum Arabum quod, brevius plusque regionis, ex anno MCMLVIII ad annum MCMLXX duravit. quae cum ita essent, quidam Gamal Abdel Nasser, Aegyptius rerum novarum studiosus, multa in regione, Arabibus Arabiae Desertae condiciones illius temporis servare conantibus, mutare conatus est. hoc certamen habuit fastigium in certamine terribili, nomine Bello Arabiae Felicis (MCMLXII-MCMLXX), quod Nassere mortuo solum terminavit. discrimen ideologiarum novum nunc regionem dividit. hoc 'Bellum Orientis Medii Frigidum' voco. cuius res certamen hostilius inter duas partes explicare adiuvat.
haec arma anno MCMLXXIX orta cum Sacerdos Khomeini, dux Tehrane factus , valde speravit se alias regionis civitates deleturum ut versionem religionis Islamicae novarum rerum studiosae imponeret. quo mortuo anno MCMLXXXIX, cum primo decresceret, Ahmadineyade duce facto, vehementer anno MMV redintegratum est. praeterea aedificatio telorum maximae deletionis, terrorismus extensus, in Mesopotamia versari, Baharinam suam terram vocare. bellum Orientis Medii frigidum multis signis videtur; quorum quattuor hic: I. anno MVI, Hizbullah, cum cum exercitu Israelis pugnaret, damnaverunt complures civitates Arabae quod improviso, non modo idoneo ageret. ut responderent, scripta preli Persi affirmaverunt sacerdotes Arabiae Desertae regemque Aegypti sempiterne vituperatum iri. II. administratio Marocensis mense Martio anni MMIX affirmavit se hospitia cum Persia terminasse quod rebus regni intoleranter interesset. quibus significat Persiam operam dare ut Sunnos in Shios convertat. III. administratio Aegyptia XLIX socios Hizbullah mense Aprili comprehensit quod civitatem subruerent; cuius ducem Hassan Nasrallah, imperator Hizbullah, sero affirmavit pro se laborare. IV. hospitia Turco-Israelensia decrescunt paulatim quoniam duces Ankarae, iam palam islamistiores, consiliis administrationis Israelensis obsistunt, civitatem Iudaeam vehementer vituperant, hostes invitant, arma Persiae ad Hizbullah transferunt, anti-sionismo utuntur ut exercitum Turcum secernant. itaque, permotionibus perpetuo bello Arabo-Israelensi primo aspectu aversis, bellum Orientis Medii frigidum hostilia redigere putes. quae tamen non ita sunt. quamvis quidem Fatah Hamas oderit, cum alii alios necent, se contra Israelem tandem semper sociabunt. itidem, non inveniet Vashington neque in Arabia Deserta neque ex aliis sociis qui sibi contra Persiam faveant. sic civitates musulmanae se cum non-musulmanis contra suos non iungent. quo latius loquar, bellum Orientis Medii frigidum res olim vicinas, nunc internationales- sicut sententias gentis Marocensis religiosas- facit. repurcussiones igitur totum per Orientem Medium sunt. sic bellum frigidum nova discrimina volatilitatemque maiorem addit in regione quae iam periculosissima mundi erat. Related Topics: Middle East patterns, Strategic alliances receive the latest by email: subscribe to daniel pipes' free mailing list This text may be reposted or forwarded so long as it is presented as an integral whole with complete information provided about its author, date, place of publication, and original URL. |
Latest Articles ADVERTISEMENTS
|
|||||||||||
|
All materials written by Daniel Pipes on this site © Daniel Pipes. Email: MeqMef@aol.com You can help support Daniel Pipes' important work by making a tax-deductible donation to the Middle East Forum. |
||||||||||||