|
||||||||||||
|
||||||||||||
peregrinatio Araba coetus
a Daniel Pipes http://www.danielpipes.org/6283/peregrinatio-araba-coetus translatio textus pristini: Arabian Sex Tourism
nuntii Indi narrationes mores inquinatos Arabium sinus in oppido australi Indiae Hyderabade monstrantes nuntiaverunt. duo exempla gravia sunt "sponsi noctu volantes" a R Akhileshwari in Nuntio Deccano et "una puella minor, multi Arabes" a Mahometo Wajihuddin in "Rebus Indiae". sic incipit Mahometus:
(silentio errores emendavi). tum modo claro explicat quid sit quaestio: iniuria commeatum sanctum, qui viro musulmano permittit ut quattuor feminas simul in matrimonium ducat, usi, multi et veteres Arabes in matrimonium non solum minores Hyderabade, sed etiam plurem unam simul ducunt. dicit quaedam Jameela Nishat, quae consilium dat feminasque de hoc malo monet, Arabes iuvenes virgines malle. Arabes puellas brevissimum tempus, saepe unam noctem, in matrimonium ducere solent. Mahometus etenim refert conubia separationesque saepe simul parari, profecto omnes, qui intersint, e re expedire. "puellae parvae," inquit Akhileshwari, "causa libidinis veterum istorum Arabium solum quinque miliis talentis emi possunt". quod, mentione dignum, similis centum dollarium est. nuper rettulit programa Inda televisionis esse spectaculum octo sponsarum futurarum, quarum pleraeque minores essent, proceribusque Arabibus offerri. commemorat quidam minister Jameelae hoc spectaculum ganeae simile esse: puellas ante Arabem, qui burkam earum tollat, digitis crines mulceat, figuras miretur et per interprem loquatur, monstrari. Mahometus quendam casum rerum antiquarum offert:
quam connubia brevia! Sunita Krishnan, dux globi, qui movendis vi personis obsistit, negat (id est notissimum) puellas magni aestimari. "si puella," inquit,"venditur an vita deletur, nationi non est damnum, profecto nemo, neque civitas neque societas, considerat." perpaucis iudicibus islamicis Indis quidquam de isto discrimine legis islamicae dicentibus, solum Maulana Aqil, dux Millat-e-Islami (globus regionis nefario globo latronum Indo-Bactriae non societatus), conubiis falsis reclamitat: istos peccare; nikaah non esse, sed vitam meretriciam alio nomine. senatorum autem musulmanorum Hyderabadis minime interest: "nullus senator," inquit Mazhar Husseinus, globi curae communis dux (societas globorum sua sponte),"considerat." nec Majlis-e-Ittihadul-Muslameen, pars maxima musulmanorum Hyderabadis, enim imperator, Salahuddin Owaisi, libenter clamat te negare nequire fortunas multarum familiarum talibus conubiis mutavisse. nunc mea dicta: I. omnes puellae oblatae per ironiam musulmanae esse videntur: neque hindus neque ceterae. II. mores Arabum in India nescioquo modo similes, sed conubiis, necessitate virginium, principibus regionis puellas minores peregrinationi coetus libenter dantibus, illorum Iaponiorum personarumque Occidentis in Thailandia sunt. III. quod non solum in India sed etiam in aliis patriis pauperibus accidit. IV. haec forma servitutis personarum una pars quaestionis, quae praeterea in Arabia Deserta est, solum est. V. concubinatus, labor coactus, servitus: quae nefaria in mentes gentis in Arabia non veniunt, itaque non explicantur. quidam quidem dux religionis Arabs dixit servitutem religionis islamicae partem esse; quemquam, qui aliter clamaret, haereticum esse. maleficia certo continuabunt si tales sententiae nulla vituperatione publice dicentur. VI. cuius fraus est pessima. haec maleficia vita meretrica verum, non conubia religione sancta, appellanda quia haec peccatum, illa virtus videntur. VII. Mahometus similitudinem dat: homines Arabes instar regum temporis antiqui. consentio. his emptionibus minorum musulmanarum subque legibus islamicis conductis, dominationem morum antiquorum in mundo musulmano necessitatem religionis islamicae restituendae videre possumus. Related Topics: Saudi Arabia, Sex and gender relations, South Asia receive the latest by email: subscribe to daniel pipes' free mailing list This text may be reposted or forwarded so long as it is presented as an integral whole with complete information provided about its author, date, place of publication, and original URL. |
Latest Articles ADVERTISEMENTS
|
|||||||||||
|
All materials written by Daniel Pipes on this site © Daniel Pipes. Email: MeqMef@aol.com You can help support Daniel Pipes' important work by making a tax-deductible donation to the Middle East Forum. |
||||||||||||