|
||||||||||||
|
||||||||||||
quid est jihad?
a Daniel Pipes http://www.danielpipes.org/6282/quid-est-jihad translatio textus pristini: What is Jihad? quid significat verbum Arabicum jihad? advenit ultimo septem dierum spatio responsum, ubi Saddam Husseinus duces islamicos coegit musulmanos hortari ut cum jihade se iungerent ut "Americanos sceleratos" superarent si forte in Mesopotamiam invaderent; tum Civitatibus Consociatis jihadem minatus est. quae cum ita sint, jihad est "bellum sanctum". an, quo accuratior sim: significat fas, coacta, communia opera ut fines a musulmanis recti augeantur et fines a illis, qui non sunt musulmani, recti minuantur. denique jihad eo consilio est ut non religionem Islamicam confestim sed potestatem sui iuris musulmanam extendat (religio quidem saepe signum sequitur). jihad igitur natura sua bellum inferre est ut fiat per totum orbem terrarum imperium musulmanum. jihadi autem per saecula erant duo signa diversa: alterum novarum rerum cupidius, alterum minus. primum signum clamat musulmanos, qui modo diverso religionem vident, deo odio esse; itaque jihade necandos esse (nunc cognoscere possumus cur Algeri, Aegypti, gens Bactriae, sicut Americani Israelisque incolae, aggressionis vicitmae jihadis tam saepe facti sint). alterum, quod mysticorum erat, cum signum fas jihadis armorum spernat, musulmanos se a rebus mundi recipere ut animum rerum divinarum studiosum petant iubet. jihad, ut fines extendere, vitae musulmanae maxime semper interfuit. sic cognoscere possumus quo modo eveniret ut musulmani, vate Mahometo in anno domini DCXXXII mortuo, plurimam terram Arabiae regerent; quo modo eveniret ut musulmani, uno post saeculo, regionem a Bactria ad Hispaniam vicissent. quae cum ita essent, jihad rapinas musulmanas finium Indiae, Nubiae, Anatoliae, Greciae, Macedoniae, Pannoniae, Daciae hortata est. hodie jihad, stipendia violentiae per totum mundum facta a globis, qui dicunt se jihadem gerere, excitans, maxima fons stipendiorum terroris in mundo est. hi sunt quidam globi jihadis:
sed manifestatio nefariissima jihadis hodie in Nubia est, qua nuper pars potestatis signum "Jihad, Victoria et Se Pro Religione Immolare" habebat. viginti annos, sub oculis partis potestatis, bellatores jihadis personas, quae non sunt musulmanae, aggressi sunt, bona abstulerunt hominesque trucidaverunt. qui tunc plurimas feminas liberosque servos factos, musulmanos vi factos, itineribus coactis missos, verberatos in durum laborem tulerunt. feminae puellaeque seniores crebram violationem, mutilationem genitalium vitamque servitutis coetus passae sunt. jihad Nubiae, administrationis favore, vicies centena milia mortes effecit et quadries centena milia domibus suis movere coacti sunt- o cladem humanorum temporis nostri maximam! cum jihadi sit tabula armorum quattuordecim saeculorum, egestate humana indicta effecta, apologistae academici islamicique clamant solam pugnam defendendi permitti, etiam nec non pacis esse. tres doctores americani studiorum islamicorum in universitate illud magna laetitia clamant, jihadem explicans sic:
sit monstrum optimum si jihad tam hostilis quam iras retinere fiat. quod autem simpliciter re vera turpi neganda non accidet. praeterea clamare jihadem nunc benignam esse operas bonas se criticandi modoque diverso videndi prohibet. ut stipendia terroris, vincendi, servitutis terminent, oportet musulmanos admittere dolis omnibus sublatis, excusationibus victimis jihadis datis, base islamica jihadis pacis creata, (res difficillima) jihade violentiae terminata, quid antea significaverit jihad. haec remedia tamen non accidunt. jihad igitur violentiae continuabit nisi ab exercitu superiore superabitur (puta haec, Donalde Rumsfield). jihade solum superata, musulmani moderati, voce invenita, revera laborem durum religionis islamicae restituendae suscipere incipient. Related Topics: Academia, Bibliography, Islam receive the latest by email: subscribe to daniel pipes' free mailing list This text may be reposted or forwarded so long as it is presented as an integral whole with complete information provided about its author, date, place of publication, and original URL. |
Latest Articles Join Daniel Pipes on a Fact Finding Expedition to Israel, March 2012
For full details click here ADVERTISEMENTS
Most Mailed |
|||||||||||
|
All materials written by Daniel Pipes on this site © 1968-2012 Daniel Pipes. Email: daniel.pipes@gmail.com You can help support Daniel Pipes' work by making a tax-deductible donation to the Middle East Forum. Daniel J. Pipes |
||||||||||||