|
||||||||||||
|
||||||||||||
Persia pyrobolanda est ut praesidentia Obamae servetur
a Daniel Pipes http://www.danielpipes.org/7933/persia-pyrobolanda-est-ut-praesidentia-obamae translatio textus pristini: How to Save the Obama Presidency: Bomb Iran ego praesidenti, cuius electioni obstiti, consilia timeo, acta pugno, consilium offerre non soleo. Obama autem administrationem nutantem salvare potest faciendo quod Civitates Confoederatas sociosque protegat. si Obamae ingenium, natura, fama plerosque Americanos anno MMVIII cepit, illae imperfectissimae ad gubernandum anno MMIX apparuerunt. rem bene laboribus, salute, rebus externis aut parvi (exempli causa, ludi Olympici anno MMXVI) aut magni momenti (relationes cum China Iaponiaque) non gessit. quae contra terrorismum fecit terribilissima. haec exsecutio mala fecit ut plurimum favorem in suffragriis opinionum triaque comitia maximi momenti, quorum fastigium erat in senatu in Massachusetta superari, perdiderit. itaque si Obama ad vitam praesidentiam animo ad economiam (ubi solum unus e compluribus est) attendendo revocare conatur, probabile est se rem bene non gesturum. aliquid scaenicum sibi faciendum est ne publice rudis ideologicus diutius videatur: malo eum hoc in re in qua multum agatur, se praeficere possit, exspectationes superare possit, facere.
talis occasio existit: Obama copiis Americanis imperare potest ut opus telorum nuclearium Persicum deleant. tempus ideoneum: primo, agenturae intellegentiae Americanae decretum stultum anni MMVII retractaverunt: Persiam opus telorum nuclearia constitisse. nemo quidem, praeter duces Persicos suosque, negat Persiam operam dare ut multa tela nuclearia aedificet. si praeterea duces, somniis apocalypticis delusi, pyrobolam nanciscentur, Oriens Medius periculosior fiet. fieri potest ut telis in regione utantur: sequetur maxima mors stragesque. tum demum telo electromagnetico, quod patriam late vastabit, Civitates Confoederatas forsitan oppugnent. sic Obama, minis nuclearibus Persicis delendis, patria protecta, nuntium ad Americae amicos hostesque mittit. et suffragria opinionum favorem longinquum Americanum oppugnationi contra opus nucleare Persicum demonstrant:
si quidem oppugnatio Americana in facilitatibus Persicis delendis constet, non mutationem administrationis speret, paucis militibus egeat et in haud multis necatis consistat. quibus oppugnatio gratior fit. nam, ut IX/XI fecit ut censentes mensium Georgii Bush primorum dubiorum obliviscerentur, oppugnare facilitates Persicas faciet ut anni terribilis Obamae obliviscamur et res reipublicae domesticae mutentur. salutis obliviscemur, Republicani cum Democraticis laborabunt, progressivi horrescent, soluti reconsiderabunt, conservativi laetabuntur. sed occasio faciendi boni beneque fugit. cum Persici moenia meliora faciant et opus nucleare continuent, ianua facultatis clauditur. nunc faciendum est: sin, mundus Obama duce locus multo periculosior mox fiet. nuntii : I. potissimum quidam Ricardus Cohen, scriptor Vashington Post, dictis meis de Obamae contraterrorismo testimonium dat. II. mentionemne de progressivis horrescentibus feci ? oppugnationem Americanam contra facilitates Persicas nucleares non exspectaverunt : quidem libello hodie praedicato coeperunt. exemplorum causa, hic est conspectus Nuntiorum Google : Related Topics: Iran, US policy receive the latest by email: subscribe to daniel pipes' free mailing list This text may be reposted or forwarded so long as it is presented as an integral whole with complete and accurate information provided about its author, date, place of publication, and original URL. |
Latest Articles ADVERTISEMENTS
Most Mailed |
|||||||||||
|
All materials written by Daniel Pipes on this site © 1968-2013 Daniel Pipes. Email: daniel.pipes@gmail.com You can help support Daniel Pipes' work by making a tax-deductible donation to the Middle East Forum. Daniel J. Pipes |
||||||||||||