|
||||||||||||
|
||||||||||||
utrum jihad subita an pondus mentis?
a Daniel Pipes http://www.danielpipes.org/7759/utrum-jihad-subita-an-pondus-mentis translatio textus pristini: Sudden Jihad or "Inordinate Stress" at Ft. Hood?
primo, administratio (id est : custodes legis, reipublicae viri, prelum, academia) argumentat aliquem modum oppressionis fecisse ut quidam legatus, nomine Nidal Malik Hasan, XXXIX annorum, XIII personis occisis, XXXVIII in castris Hood Nonis Novembribus trucidaret. est autem de discretis discordia : hunc hominem victimam racismi, maledicti accepti, non integrandi, morbi mentis pre-traumatici, quaestionum mentis, quaestionum commotionis, nimium ponderis mentis esse. aut ad Bactriam mitti insomnium pessimum esse dicitur. itaque inscriptioni preli solitae est nomen 'mens legati rebellis est mysterium'. casus quidem musulmanorum infideles aggredientium faciunt ut ludus victimae excusationes novas rudesque creet. hic sunt insignissima exempla bitacorae, quae de negando terrorismum islamistam est :
cum autem unus sociis qui ludum interpretationis jihadis creaverunt sim, haec debilia, tenebrosa, apologetica sperno. hic ludus, quamquam adhuc numerus minor est, sentit impetum Hasan unum e multis operis musulmanis datis ut infidelibus deletis, lex islamica imponatur. nos casum morbi jihadis subitae in exercitu americano orientem et multas coniurationes haud mortiferas contra Pentagonum factas et historiam violentiae musulmanae in Civitatibus Confoederatis admissae notavimus. non solum non putamus mysterium Hasan, sed etiam videmus multum argumentum consiliorum jihadistorum. ille quidem, Alcoranis vicinis ante impetum traditis, clamavit 'Allahu Akbar' (clamor jihadisti) plus centum sagittas duobus armis eiciens. referunt dominos libertatem condicionalem dedisse quod iniuria discipulos facere conaretur. quae de eo dixerunt antiqui socii animadvertimus : primus testis, nomine Val Finnell, dicit Hasan dixisse se musulmanum primum americanumque secundum esse : Hasan terrorismum mortis voluntariae excusare. secundus, nomine imperator Terry Lee, memorat Hasan adfirmare fas esse ut musulmani orti in americanos impetum facerent. tertius, medicus mentis, qui maxime cum Hasan laboraverat, eum paene bellatorem religionis descripsit. tum demum ludus jihadis auctoritatibus islamicis milites americanos musulmanos hortantibus ne alios musulmanos pugnent momentum adscribit. itaque est fundamentum jihadis subitae. exempli causa, mufti Aegypti, ut respondeat impetui americano in Talibanem facto, anno MMI decrevit ut militi musulmano exercitus americani in hoc bello non pugnandum esset. et Hasan ipse, haec iterum dicens, discipulum musulmanum iuvenem, nomine Duane Reasoner Jr., monuit ne exercitum americanum coniungeret quod musulmani musulmanos necare non deberent. si autem argumentum jihadis multo ad persuadendum illo victimae accommodatius est, est praeterea multo difficilius dictu. nam omnes inveniunt culpare conductionem ferocem, Accutane, aut matrimonium coactum facilius quam de doctrinis islamicis loqui esse. praedico igitur id quod Ralph Petri vocet 'timorem palam loquendi cui ignosci non possit' impetum Hasan oppressioni nulla jihadis mentione decreto adscripturum esse. exercitus sic, caecus factus, ad impetum proximum se non parabit. Related Topics: Muslims in the United States, Radical Islam, Terrorism receive the latest by email: subscribe to daniel pipes' free mailing list This text may be reposted or forwarded so long as it is presented as an integral whole with complete and accurate information provided about its author, date, place of publication, and original URL. |
Latest Articles ADVERTISEMENTS
Most Mailed |
|||||||||||
|
All materials written by Daniel Pipes on this site © 1968-2013 Daniel Pipes. Email: daniel.pipes@gmail.com You can help support Daniel Pipes' work by making a tax-deductible donation to the Middle East Forum. Daniel J. Pipes |
||||||||||||