|
||||||||||||
|
||||||||||||
sunt adhuc minae celatae nikabium burkarumque
a Daniel Pipes http://www.danielpipes.org/7592/sunt-adhuc-minae-celatae-nikabium-burkarumque translatio textus pristini: Niqabs and Burqas - The Veiled Threat Continues quid de nikabibus burkisque nuntiem? quae vestes, ut admoneam, causa pudicitiae musulmanarum sunt ; nam, cum nikabs omnia praeter oculos occultet, burka omne os occultat. duos quidem abhinc annos, per scripta nomine 'Prohibe Burkam Nikabemque', monstravi quem ad modum minas sceleris terrorismique creent. quae ita adhuc sunt ? scelus : Nabataea monstrat quem ad modum nikabes burkaeque vestes iniustae esse possint : exempli causa, nuntiatur quinquaginta personas CLXX scelera vestibus islamicis duobus annis, aut unum quoque quarto die, admisisse. quod fecit ut quidam Nabataei senatores rogent ut has vestes capitis circumscribant aut etiam prohibeant. quidem nulla alia patria paene tot huius modi scelera refert, sed Philadelphiae, capitis Pensylvaniae, sedecim annorum MMVII MMVIIIque mensibus multa latrocinia (tribus mensis publicis et uno officio 'real-estate' expilato, etiam uno e vigilibus necato) est videre.
sed sunt alia scelera : alii latrones Europae Orientalis, vestes capitis islamicas gerentes, maleficia admiserunt, alii armati, burkis purpureis, Mensam Publicam Gentis Hiddenite Carolinae Septentrionis expilavere. etiam homo, qui cepit Elizabetham Callidam Urbis Lacus Salis, quattuordecim annos natam, eam coegit vestem sicut nikabem, quae novem menses celavit, gerere. ut respondeant, argentariae, globi usurae, tabernae gemmarum, ludi circumscribunt quo vadat persona occultata. exempli causa, globus federalis usurae Carolinae, Cherryville Carolinae Septentrionis sita, prope Hiddenite, facit ut qui petasos aut specula solis aut hoods gerit ad numeratorem separatum, actis salutis praecipuis effectis, eat. terrorismus : quod Talibanus causa terrorismi (saepe terrorismi mortis voluntariae) burkis utitur, Bactria est media mundi pars huius. nam bis personae auctoritatis magnae egerunt priusquam pyrobolatores mortis voluntariae futuri (alter homo russicus, musulmanus factus, qui in autocineto Paktiae D kilogramas explosivorum habebat, altera femina Bactriae Jalalabade explosivum celans), sic se necarent.
quidem Mesopotamia ter, terrorista viro femina gravida occultato, nece gubernatoris temptata, XXII peregrinatoribus religionis Shiae propter duos pyrobolatores mortis voluntariae necatis, passa, Indo-Bactria bis (quidam, curru duarum rotarum utens, XV personas occidit) passa est. et erat in oppugnatione Bombayae, paene CC personis mortuis, femina mira, burkam gerens. alibi, impetus in peregrinatores Gallicos, in Mauritania cibum consumentes, factus est. erat et oppugnatio Cocktaili Molotovi in Baharina. quidam tamen, nomine Herve Jaubert, gallicus iniuria MMMCCM subducendi accusatus, e Dubai nikabe gerenda effugere poterat. nunc hic est quaestio nutricis, nam et in Anglia et in Hibernia cognoscitur feminas occultatas (cum infantibus pectore alitis) inopia vitaminis D, quod absorbet pellis luce solis, saepe morbum ossum pati. (ut plura huius modi videas, scripta nomine, 'Nikabs Burkaque Sunt Minae Salutis', vide). antea rogavi ut hae vestes turpes, insanae, societatem dividentes, terroristas scelestosque adiuvantes in locis publicis prohibeantur. cum vexatis Nabataeis, iterum rogo. quidem religio Islamica feminas non rogat ut aut nikabem aut burkam, dum salus publica rogat ut publice prohibeantur, gerant. quot plura latrocinia et casus terrorismi accident ut haec lex sensus communis in Bactria, Nabataea, Britannia et Philadelphiae feratur ? Related Topics: Counter-terrorism, Radical Islam, Sex and gender relations receive the latest by email: subscribe to daniel pipes' free mailing list This text may be reposted or forwarded so long as it is presented as an integral whole with complete information provided about its author, date, place of publication, and original URL. |
Latest Articles Join Daniel Pipes on a Fact Finding Expedition to Israel, March 2012
For full details click here ADVERTISEMENTS
Most Mailed |
|||||||||||
|
All materials written by Daniel Pipes on this site © 1968-2012 Daniel Pipes. Email: daniel.pipes@gmail.com You can help support Daniel Pipes' work by making a tax-deductible donation to the Middle East Forum. Daniel J. Pipes |
||||||||||||